École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Septembre 1145

Composition entre le chapitre de Sainte-Croix et Etienne de Graçay au sujet des hommes et des terres de Maray.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 93.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Petrus, per Dei dispositionem Bituricensis ecclesiæ archiepiscopus, notum esse volo lam præsentibus quam futuris quod discordia, quæ erat inter canonicos Sanctæ Crucis Aurelianensis et Stephanum de Graciaco, consilio nostro et clericorum nostrorum pacificata est hoc modo. Stephanus enim, satisfaciens Sanctæ Cruci(s) pro diversis injuriis et variis oppressionibus quas ipse vel homines sui intulerant terræ Sanctæ Crucis et hominibus de Maziaco, et pro bonis canonicorum propriis, quæ ipse violenter abstulerat, dimisit consuetudinem equitatus, quam habebat in hominibus de Maziaco ; ita quod nec ipse, nec successores sui, ulterius ducant in equitatum aliquem de hominibus illis qui habitaverint in potestate Maziacensi, scilicet infra banniam, cujuscumque homines sint, sive Sanctæ Crucis sive alterius. Præterea dimisit ecclesiæ Sanctæ Crucis totam hereditatem Pastonis, quam habebat in terra Maziacensi, ut canonici habeant eam quietam in perpetuum. Homines quoque Sanctæ Crucis qui ab illa die qua hæc concordia composita est exierint de terra Maziacensi ad habitandum in alia terra, quos antea quasi suos reclamabat, dimisit, et concessit ut canonici sequerentur eos quocunque ierint, et eis ubicunque potuerint dominentur. Dimisit etiara illis totam generationem illorum hominum qui Bufeti vocantur. Hæc autem firmavit ipse juramento, et uxor ejus Ascelina, et filius ejus Rainaudus ; et milites ejus Arraudus Bicro, Stephanus Turmelli, Anexeis, Potinus de Porta, Odo de Miseri, Petrus Chanberlanus, juraverunt quod consilio vel auxilio eorum non auferentur eis. Præterea rogavit nos ut scripturæ testimonio commendaremus, et sigilli nostri impressione muniremus. Hæc autem compositio facta est . Præsentibus clericis nostris Bartholomæo Bituricensi archidiacono, magistro Huberto archidiacono, Radulfo abbate de Casali, Stephano priore de Salis, Absalon cancellario nostro.