École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1173

Transaction entre Sainte-Croix et Hubert de Péronville réglant plusieurs coutumes de Villequoy.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Hugo Aurelianensis ecclesie decanus totumque ejusdem ecclesie capitulum. Notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris, quod cum inter nos et Hubertum de Spesumvilla contentio diu versaretur super hominibus de villa Galli quos in curia sua justiciare extra predictam villam ad mansiones suas de jure sibi contingente diceret, et medietatem aque et piscature quantum territorium de villa Galli extenditur sui juris esse assereret, nobis in contrarium proponentibus, consilio bonorum virorum inter nos et ipsum sic compositum est. Recognovit igitur medietatem supradicte piscationis et aque nostri juris fuisse et esse debere, et ea cum sua medietate communicari voluit. Si vero quum aqua communis esse disnoscitur, aliquod nobis emolumentum inde comparatum fuerit, de utriusque partis consensu nobis et ipsi equaliter dividetur. Servientem nostre partis custodem ponemus, Hubertus vero et heres suus similiter suum ponent. Quorum uterque tam nobis quam ipsi Huberto et heredi ejus fidelitatem exhibebit tantum pro consuetudinibus sibi proprie pertinentibus. Arundinetum quoque quod hospites ejusdem ville ad usus suos dinoscuntur habuisse libere possidebunt, ita tamen quod ipsum nec vendere nec dare poterunt alicui. Si quid autem residuum forte supererit, commune erit. Concessit etiam Hubertus quod memoratos hospites extra villam Galli in jus de cetero minime traheret, sed infra villam congruis temporibus et competenti die eos placitaret. Quia vero ne predictus Hubertus et ejus heredes in nostrum jus manus extend[er]ent precavere nos oportuit, consuetudines in eadem villa sibi proprie pertinentes, ne contentio in posterum oriretur, subscripsimus. Oblatas igitur pro singulis masuris habet  : duos panes, duas gallinas, duos denarios, duas minas ordei ad magnam mensuram que valet tres minas justas, ordei videlicet melioris illius territorii, quod si forte defecerit, competentis ordei. Si autem de panibus forte contentio em[er]serit, juxta consuetudinem terre Sancte Crucis reddetur. Corveias habebit pro singulis masuris, unam scilicet minam frumenti ad seminandum, frumenti scilicet melioris illius territorii, quod si forte defecerit, competentis frumenti. Ad omnem autem sacionem frumenti hospites corveias laborabunt, ita tamen quod ordinatim ab omnibus corveias accipiet in masuris eorum, et in terra non arata exceptis arpentis ipsorum, et tempore competenti. Verumptamen in accipiendis corveis contra rationem ipsorum neminem molestabit. Singule carruce corveiarum pro procuratione unum denarium habebunt. Tempore autumpni garbas corveiarum pro volunt[at]e Huberti ad villam Galli sive ad Spesumvillam homines deferent ; ubi vero trite et parate fuerint, hospites de villa Galli usque Aurelianis, ad Castrum Dunum, aut ad Firmitatem Villenoli portabunt. Singule quadrige singulos denarios pro procuratione habebunt ; in pascha in duabus masuris sex denarios pro agno [habebit] ; tempore rogationum de singulis masuris singulos panes. In decimis minutis nichil reclamamus. Custos autem corveiarum fidem omnibus faciet quod ultra totam summam corveiarum frumenti, plus quam sextarium hominibus scienter ad deferendum non tradet. Preter has consuetudines nullas alias habet proprias in villa Hubertus vel heres ejus nec habebunt. Verumptamen si quis hospitum de consuetudinibus istis injuriam Huberto vel heredi suo forte contulerit, Hubertus vel heres ejus ad diem rationabilem submonebit eum et infra villam Galli eum justiciabit. Tota autem alia justicia ad ecclesiam Sancte Crucis spectat. Decime annonarum et campi partes illius terre communes erunt, et cum mina equaliter dividentur, et farragines similiter dividentur. Nos vero et Hubertus grangiam racionabilem de culmo vel arundineto tectam faciemus. Si vero preter submonitionem nostram Hubertus sumptus in grangia sibi contingentes ponere noluerit, nos et grangiam faciemus et farraginem totam propriam habebimus, Hubertus vero si nos defecerimus similiter grangiam cum farragine habebit. Compositionem autem et consuetudines predictas Hubertus juravit et heredem hujus terre possessorem Archambaudum jurare fecit. Uxor ejus Aales idipsum concessit. Hujus pactionis testes sunt ex parte nostra : Hugo de Ruia nova, Manasses filius ejus, Archambaudus de Comblos, Albertus major, Odo de Bestisi, Herveus de Cyconia, Rotbertus Polenus et frater ejus Girrardus, Symon de Rupibus, Teobaldus de Faverolis. Ex parte vero Huberti : Vaslinno de Firmitate, Gauffridus de Basochiis, Rainaldus de Choe, Odo de Sivri, Jodoinus de Chive, Brisellus de Cheudri, Tesricus de Geminiaco, Rotbertus Beneventus. Actum publice in capitulo Sancte Crucis , astantibus in ecclesia nostra majoribus personis Hugone decano, Andrea cantore, Letoldo subdecano, Manasse capicerio.