École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1176

L'archidiacre d'Orléans Herbert confirme la donation de l'église de Chilleurs à la maison de la Gervaise et l'exemption de synode et de gîte.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 321.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Licet universorum fidelium devotio Ecclesie commodis incessanter eterne remunerationis intuitu invigilare debeat, id tamen sollicitudini eorum specialius incumbit qui ecclesiasticis honoribus promoventur, et ampliora ecclesie percipientes stipendia, ab uberibus ejus benignius confoventur. Hac igitur consideratione inductus, Ego Herbertus Aurelianensis archidiaconus noticie presentium et futurorum presenti scripto transmittimus quod ecclesiam de Chilleriis, quam venerabilis Aurelianensis episcopus M[anasses] de manu laica cum summa difficultate retraxit, et capitulo Sancte Crucis donavit, capitulum vero eam Hugoni decano et Ma[nasse] capicerio fratri ejus in vita sua quamdiu uterque vel alter eorum vixerit possidendam concessit, nos eamdem ecclesiam domui de Gervasia perutilem esse considerantes pro anime nostre et Johannis decani bone memorie cognati nostri remedio in perpetuum ecclesie Sancte Crucis babendam concedimus, et donationem ab episcopo factam volumus et approbamus, et eamdem ecclesiam liberam et absolutam a sinodo et circada et tam parrochianorum quam sacerdotis justicia et omni archidiaconi consuetudine et exactione inmunem statuimus et sigillo nostro roboramus. Actum .