École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1205

Le doyen Foulques homologue l'abandon fait à Sainte-Croix par l'archidiacre Adam, doyen de Saint-Pierre-Empont, de 35 sous qu'il perçoit chaque année sur la bourse commune du chapitre de Saint-Pierre et dont quinze seront distribués à son anniversaire : 10 sous aux chanoines, 5 aux nourriers.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Fulco decanus et universum Sancte Crucis Aurelianensis capitulum. Notum facimus presentibus et futuris quod dilectus frater et concanonicus Adam archidiaconus, Sancti Petri Virorum decanus, triginta quinque solidos quos de communi bursa capituli Sancti Petri annis percipiebat singulis eidem capitulo donavit et quitavit penitus perpetuo possidendos, ita quod factum istud nulli penitus liceat aliquatenus revocare. Hoc tamen addito quod quindecim solidi in ipsius anniversario, decem canonicis, quinque vero nutriciis annis singulis dividentur. Nos autem ut hec ipsius donatio laudabilis et honesta rata teneatur et stabilis perseveret, eam approbamus et volumus et presentem paginam in hujus rei testimonium sigilli nostri karactere roboramus. Actum .