École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1175

Règlement de l'évêque Manassé concernant les droits du chantre aux oblations des fidèles.

  • B Bibl. nat. de France, Moreau 80: 15. Extrait du cartulaire de l'église d'Orléans, fol. 95 rº.1
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Pontificalis dignitas nulli debet onerosa existere, nec damnum vel incommodum alicui ingerere ; equo namque moderamine universa librare nos condecet, et sic nostros profectus firma discretione pensare, ut nulli vertatur in dampnum quod nostre possit utilitati ascribi. Cum igitur quod a nobis in nostra diocesi est secundum universalem fere consuetudinem gallicane ecclesie temporibus nostris statutum, videlicet quod circunpositi parrochiani episcopali et matrici ecclesie annis singulis munus oblationis impendant ; quibus ecclesie nostre filiis, qui personatus honore in ecclesia nobis commissa funguntur, nolumus esse dampnosum recompensationis beneficium, rationis intuitu et consideratione sincera ipsis volumus providere ut de nobis in nullo conqueri debeant, vel a debitis officiis retardari. Eapropter ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis, sicut officio et personatui capicerie pro damnis que occasione supradicte consuetudinis meminimus providisse, ita officio et personatui cantorie dignum duximus inantea providere. Volumus ergo et literis statuimus presentibus ut in omnibus solempnitatibus in quibus ab hora tertia usque ad sextam beneficium altari delatum suscipere cantor consueverat, in eisdem, ex quo officium inceptum fuerit matutinale usque ad completorium, excepto tamen in , in quo tamen ab aurora donec peracto completorio sicut in aliis solemnitatibus predictis quidquid muneris altari deferatur a fidelibus preter incensum debitum et ceram censualem cantor suique successores suscipiant et habeant. Ne autem presens scriptum aliqua possit occasione deleri, illud sigilli nostri munimine corroboravimus. Actum presente , ordinatis in ecclesia sancte Crucis majoribus personis H[ugone] decano, A[ndrea] cantore, Le[toldo] subdecano, Ma[nasse] capicerio. Cancellario nullo.


1 Note de D. Gérou : « Les évêques de France réglèrent dans le xiie siècle que les habitans des paroisses voisines des églises cathédrales feroient des presens ou oblations à cette église soit en argent, en cire, en encens ou en fruits. »