École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 5 janvier 1213

Même charte homologuée par le chapitre de Sainte-Croix, qui maintien le loyer de ces maisons à 10 sous par an.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 268.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Fulco, decanus Sancte Crucis Aurelianensis, totumque ejusdem ecclesie capitulum, universis presentibus pariter et futuris salutem in Domino. Ad universitatis vestre, etc... 1 in claustro nostro edificavit ; super qua donatione et concessione a dicto Paschasio facta eidem Bartholomeo litteras nostras contulimus factum ipsum approbantes. Voluit etiam idem Johannes, etc... 2 coram nobis in capitulo nostro donavit et concessit et se de eodem jure devestivit, promittens se in eisdem domibus per se vel per quemcumque alium nichil de cetero reclamaturum. Nos autem donationem illam approbantes eidem Ade concessimus dictas domos ad vitam suam obtinendas et eumdem de eisdem domibus in capitulo nostro duximus investire, salva tamen decem solidorum que in ipsis domibus nobis debetur annua pensione. In hujus igitur rei memoriam et confirmationem presentes litteras ad petitionem sepedicti Johannis annotari fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum in capitulo nostro .


1 Comme la précédente, jusqu'à:
2 comme la précédente jusqu'à: