École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Mai 1229

Benoît Sade engage au chapitre pour 40 livres parisis sa dîme de blé d'Huêtre, soit le sixième de la dîme qu'on mène à la grange des moines de S.-Pierre-des-Fossés, sous faculté de rachat à volonté.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 329.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Philippus, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem. Noverint universi quod Benedictus Sade et uxor ejus Eremburgis totam decimam bladi quam habent apud Westre, videlicet sextam partem totius decime que ducitur in granchia monacorum Sancti Petri de Fossatis, sicut idem Benedictus et Eremburgis ejusdem uxor possidebant, dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensibus pro quadraginta libris parisiorum pignori obligaverunt, fide corporali prestita promittentes quod, si decanus et capitulum Aurelianensis aliqua dampna vel deperdita super eadem invadiacone incurrerent pro defectu garantie ipsorum Benedicti et Eremburgis ejus uxoris, eisdem integre resarcirent. Supradictis vero Benedicto el Eremburgi, uxori ejusdem, et eorum heredibus dictam decimam quandocumque eisdem placuerit vel potuerint redimere licebit. Hanc autem invadiacionem Petrus de Saran, miles, de cujus feodo movet dicta decima, et Agnes, uxor ejusdem Petri, que in predicto feodo dotalicium se habere dicebat, voluerunt et concesserunt, fide data corporali promittentes quod decanum et capitulum in hoc conservarent indempnes et invadiationem sepedicte decime factam capitulo eidem capitulo bona fide garentirent. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad peticionem utriusque partis fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari. Actum .