École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1179

Lettre semblable de Bouchad, archidiacre d'Orléans.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 321.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Burchardus, ecclesie Carnotensis cancellarius et Aurelianensis archidiaconus, universis ad quos presentes littere devenerint nolum fieri volo quod donationem ecclesie de Chilleriis, dilectissimis consanguineis et amicis meis Hugoni decano et Manasse capicerio Aurelianensis ecclesie factam, libenter et liberaliter concessi, et in ea libertate in qua eam Ma[nasses] Aurelianensis episcopus et predecessor meus Herbertus archidiaconus eis possidendam concesserunt sicut in autentico eorum scripto continetur. Ego quoque, amore eorum et precibus inductus, ut eam pacifice et incuncusse quamdiu viverint possideant volui, concessi et approbavi et concessionem meam sigilli mei karactere roboravi. Actum .