École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1172

Accensement à Pierre d'Orgemont d'un arpent de terre à Orgemont.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Hugo, Sancte Crucis decanus, et universum ejusdem ecclesie capitulum. Omnibus notificandum duximus, tam futuris quam presentibus, quia unum arpentum terre quod est apud Hordei montem, quod etiam prebende Adam Brevin, et prébende Hirgoti canonicorum spectat nostrorum, Petro de Hordeimonte et ipsius heredibus, ad peticionem et voluntatem prenominatorum Ade et Hyrgoti, in perpetuum concessimus, ita quod ipsi et successores canonici qui eorum prebendas obtinebunt annuatim in tres solidos pro censu et decima, et vendiciones et revelationes, quando accident, inde habebunt. Ut autem hoc in posterum ratum et inconcussum permaneat, presens scriptum inde fecimus et sigilli nostri actoritate confirmavimus. Actum . Ordinatis in ecclesia nostra majoribus personis Hugone decano, Andrea cantore, Letoldo subdecano, Manasse capicerio. Cancellario nullo.