École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1er novembre 1190

L'évêque d'Orléans déclare avoir en gage la mairie de Bou, pour 30 livres que Régnaud, maire décédé, lui devait, et accorde certains secours à sa veuve et à ses enfants.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 385.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Henricus, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus qui presens scriptum inspexerint notum fieri volumus nos majoriam de Bullo in vadium habere pro XXXta libris, quas Reginaudus, quondam major de Bullo, nobis debebat de redditibus nostris et pro reemptione majorie. Ceterum nos, defuncti Reginaudi uxori et filiis ejus paupertati et inopie compatientes, IIIIor modios siliginis ad mensuram Aurelianensem dedimus annuatim usque ad Ve annos. Peractis autem Ve annis, singulis annis sequentibus tres tantum modios recipient, donec prefatas XXXta libras habuerimus et donec de reemptione majorie ad voluntatem nostram nobis fuerit satisfactum. Prefatam autem annonam apud Bullum, si tantum habuerimus, recipient  ; sin autem id quod residuum fuerit apud Jargogilum sicut diximus ad mensuram Aurelianensem persolvetur. .