École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Latran, 15 avril (17 cal. mai) [1138]

Innocent II confirme les possessions et les droits de l'évêque d'Orléans, ordonne la restitution au chapitre des biens qui lui ont été enlevés, et défend d'élever au décanat ou à l'archidiaconat des sujets qui ne soient prêtres ou diacres.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 23.
  • C Bib. nat. de France, Moreau 57: 237, fol. 211rº, sous la date 1138.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Heliæ, Aurelianensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Licet universis fidelibus debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio atque benivolentia existamus, illis tamen personis propensiore cura nos convenit providere, quas ad beati Petri obsequia devotiores ac promptiores esse cognoscimus. Nec dubium quod si suscepti regiminis gubernacula cogitamus, sic ut patres in Dei populo dicimur, ita nichilominus effectu operis comprobari debemus. Hoc nimirum intuitu, venerabilis frater Helia episcope, quem utique propriis tanquam beati Petri manibus in episcopum, Domino cooperante, promovimus, tuis desideriis clementer annuimus, et personam tuam cum bonis quæ in præsentiarum legitime possides, aut in futurum rationabilibus modis Deo propitio poteris adipisci, sub beati Petri tutelam protectionemque suscipimus, et præsentis scripti pagina communimus, et tam in abbatia sancti Maximini quam in aliis abbatiis atque omnibus ecclesiis tuæ dyocesis jus episcopale, sicut prædecessores tui antiquitus habuerunt, tibi nichilominus confirmamus. Bona quoque Aurelianensis ecclesiæ, quæ absque utilitate Ecclesiæ constat esse distracta, ad jus atque dominium ejus præcipimus revocari. Tua itaque, frater karissime, interest religionem atque honestatem in ecclesiis tui episcopatus statuere, et statutam auxiliante Domino propagare, atque ydoneis personis ecclesiastica beneficia impertiri. Juxta patrum quoque decreta et canonicas sanctiones1, in Aurelianensi ecclesia nullum in decanum vel archidiaconum eligi nisi presbyterum vel diaconum, patiaris. Nulli ergo omnino hominum fas sit super hac nostra concessione vel confirmatione vos temere perturbare, aut aliquam vobis exinde diminutionem vel contrarietatem inferre. Si quis autem ausu temerario id attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat et excommunicationi subjaceat. Conservantes autem hæc, eorundem apostolorum benedictionem et gratiam consequantur. Amen. Amen. Data Laterani .


1 La copie de Baluze porte en marge : Vide concilium Claromontanum in to. 2. De concordia sacerd. et imperii.