École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Septembre 1230

Ordonnance épiscopale interprétant, d'accord avec le chapitre, certaines clauses obscures de l'acte de donation de l'église de Chilleurs.

  • A Original. sur parch. Arch. dép. Loiret, G 441 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Philippus, Dei gracia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod cum esset orta contencio inter nos, ex una parte, et dilectos filios decanum et capitulum Aurelianenses, ex altera, super jurisdictione ecclesiastica presbiteri et parrochianorum de Chillerra, predicti decanus et capitulum, ut constaret nobis de jure suo, super hoc litteras bone memorie Manasse de Gallanda, quondam Aurelianensis episcopi, sigillo ipsius sigillatas, nobis exhibuerunt in hec verba :

Ego Manasses, etc ... Licet universorum fidelium, etc ... 1 Verum quia in eisdem litteris quedam nimis obscure dicta esse apparebant et quedam nimis large sonare videbantur, de communi nostro videlicet et decani ac tocius capituli consensu, mediantibus viris bonis, et obscuritas declarata et largitas temperata est circa quosdam articulos in hunc modum. Sacerdos siquidem predicte ecclesie vel capellanus qui pro tempore fuerit ad synodos episcopi Aurelianensis veniet, ut ibi decreta et mandata ab episcopo promulgata audiat ; quod si eum non venire vel ea non observare contigerit, capitulo vel ci qui vices capituli geret in hac parte super hoc satisfaciet, et episcopo etiam si requirat sibi satisfieri de contemptu, sed ei tamen non nisi per justiciam capituli satisfiet. Pensio autem quam predicte ecclesie presbiter capitulo singulis annis tenetur solvere summam viginti solidorum non excedet. Super clausula vero illa que continetur in predictis litteris ut quemcumque voluerint sacerdotem in ecclesia illa instituant vel capellanum ponent, cum verba civili modo sint intelligenda, sic facta est interpretatio sive declaratio ut quemcumque voluerint, licite scilicet et honeste, in capellanum ponant, vacante scilicet ecelesia, et hoc infra sex menses ; alioquin, elapsis sex mensibus, si capitulum personam in ecclesia non instituisset, episcopus ecclesie de persona provideret. De hospitibus aultem episcopi qui manent vel manebunt in predicta parrochia et de vassallo ipsius de Chameroliis ita ordinatum est et concessum quod, si quando causam habuerint ecclesiasticam coram capitulo vel mandato ipsius, episcopus, si ei videatur quod ibidem minus juste tractentur, poterit mandare ei qui justiciam tenebit quod causam adducat coram se, et tunc curiam suam capitulum vel mandatum capituli coram episcopo tenebit. Per hanc autem declarationem, temperationem sive ordinationem nullum alias sive in aliis fiat prejudicium litteris prenotatis, sed eos approbamus et confirmamus. Actum .


1 (ch.LXXXVII).