Vente au chapitre d'un arpent de vigne aux Tarètes pour 16 livres parisis.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377.
 
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
 
                Omnibus presentes litteras inspecturis officialis
                    Aurelianensis
                  salutem in Domino.
                Noverint universi quod constituti coram nobis Guillermus le
                    Marrigler et Boneventa ejus
                    uxor quoddam vinee arpentum quod se habere dicebant apud locum qui dicitur
                      Terrestres1, in censiva prioris de Semeio situm, et
                  quod a Petro Billart et Ermenjardi ejus sorore in escambio habuerant, ut
                  dicebant, vendiderunt penitus et in perpetuum quitaverunt viris venerabilibus et
                  discretis decano et capitulo Aurelianensibus pro sexdecim
                  libris parisiensium, de quibus dicti Guillelmus et ejus uxor
                  se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis, fide data promittentes, etc...
                In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo
                    Aurelianensis curie fecimus sigillari.
                


