École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Aschères, novembre 1203.

Gautier, chambrier du roi, ayant transféré l'église d'Aschères hors de l'enceinte, avec l'autorisation de l'évêque et du chapitre, accorde au curé 2 muids d'hivernage sur ses moulins et un muids de vin sur ses vignes chaque année.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 376.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Geste rei noticia ne processu temporis evanescat litterarum indiciis eternatur. Sciant ergo presentes et futuri quod ego Galterius, domini regis camerarius, per licenciam domini Huonis, Aurelianensis episcopi, et per assensum tocius capituli ejusdem ecclesie, ecclesiam de Acheris, que sita erat infra ambitum murorum et pro eo nimis difficilis parrochianis omnibus et capellano introire volenti nullatenus oportuna, in alium locum extra muros transtuli, ubi presbiter et parrochiani liberum habeant introitum, et jura parrochialia valeant adipisci. Fuit et stabilitum quod partem primam veteris ecclesie mihi in capellam retineam, et partem alteram diruere liceat, sed locum illum a laicis usibus immunem et cum omni mondicia debeam custodire. Omnes vero obvenciones que in capella provenient ad manum presbiteri majoris ecclesie devolventur. Ceterum, ne per translacionem ecclesie detrimentum aliquod sacerdos incurrat, concessi et dedi eidem et successori ejus in perpetuum duos modios ibernagii boni in molendinis meis ad mensuram Acheriarum, et unum modium vini legitimi in vinea mea de Acheris et ad mensuram ejusdem loci omnibus annis et singulis percipiendos. Rem hanc voluit et concessit uxor mea Persoisa, meique heredes Galterius et Guido, eorumque uxores Margarita et Isabella voluntatem adibuerunt et assensum. Quod ut ratum permaneat et semper stabile factum, feci mandari litteris et sigilli mei robore confirmavi et testes apposui qui rei cum fieret astiterunt, quorum nomina sunt hec : Jobannes de Merevilla, Guido de Acheris, Raginaldus de Triciovilla, Milo de Genoli. Actum publice Acheris in aula mea, incarnati Verbi .