École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Mars 1216

Jean, archidiacre de Beauce, choisi comme arbitre, trace les limites entre les bois de Planquine1 et ceux de Gilles de Bricy vers Cercottes.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Johannes, archidiaconus Belsie, notum facio presentibus et futuris quod cum inter Aurelianense capitulum, ex una parte, et Gilonem de Brissiaco militem, ex altera, super finibus nemorum capituli quibus, secundum linguam gallicam, vocabulum est Planquena, que nemoribus ipsius militis versus Sarcotas sunt contigua, contentio verteretur, tandem in me supra eadem contentione, tam a milite quam a capitulo fuit taliter compromissum quod hincinde miles et capitulum, sub pena centum marcharum, meum se promiserunt arbitrium servaturos, hoc tenore videlicet quod a bonis viris quibuscumque vellem, et etiam ubicumque, per confessionem eorum inquirerem tam super jure capituli quam jure militis veritatem, et capitulo sive militi testes producere non liceret, et in hunc modum de contentione premissa juxta meum beneplacitum ordinarem, a nemoribus militis nemora capituli pro mea separans voluntate, metasque divisuras utraque nemora quocumque vellem collocari faciens, suam assignarem secundum metas easdem utrique partium portionem, et sic divisis per me nemoribus et metatis, nichil prorsus in portione partis alterius posset pars altera de cetero reclamare. Hanc autem compromissionem et arbitrium meum miles, fide corporaliter prestita, servaturum bona fide firmiter se promisit, Hugonem de Brissiaco, Ranerium de Brissiaco, Gaufridum de Codreto, Gaufridum Bonum Amicum, milites, inde fidejussores a singulis fide data taliter interponens, quod si stare compromissioni vel observare nollet arbitrium, captionem1 Aurelianis tenerent fidejussores assiduam, donec super centum marchis integre satisfactum esset capitulo, vel arbitrium servaret. Capitulum etiam eodem modo dilectos frates et concanonicos suos super observando similiter arbitrio meo fidejussores interposuit, fide prestita singulorum, scilicet Henricum archidiaconum, Hamericum magistrum scolarum, Garinum Pithverensem archipresbiterum, Gervasium sacerdotem. Ego igitur bona fide secundum compromissionis formam in ipso negotio procedens, per omnia rei cognita veritate, locis metas collocavi debitis, lapides figens et cruces ligneas a nemoribus militis nemora capituli dividentes, et in partem suam de dictis nemoribus utrique partium secundum metas positas assignavi. Ut hoc autem notum maneat et stabile perseveret, presentes litteras de consensu partium sigilli mei caractere communivi. Actum .


1 Ces bois de Planquine contenaient, d'après un arpentage du 28 mars 1566 (Arch. du Loiret. Fonds de Sainte-Croix), 1178 arpents de cent perches de six pieds ; le pied de douze pouces. Il y est dit que ces bois sont situés « en la garde de Neufville, forest d'Orléans, le long du chemin de la chaussée à aller d'Orléans à Saint-Lyé, treffondz de ladite église de Sainte-Croix d'Orléans, tenant d un long à ladite chaussée de Saint-Lyé, d'autre long du costé de Sercottes aux bois taillis de Saint-Denis en France, de la commanderie de Saint-Marc, aux tailles Gillette, de Villepyon et de la Maison-Dieu d'Orléans, d'un bout du costé de ladicte ville d'Orléans aux vignes de la Cirarderye, et d'autre bout devers Saint-Lyé aux bois taillis d'Arbelay et de Saint-Euverte d'Orléans ».
1 Prison.