École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1193

Don à Sainte-Croix des maisons d'Hugues Jaccoud, situées devant la porte du cloître, en échange d'un anniversaire.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 268 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Hugo, Aurelianensis ecclesie decanus, totumque ejusdem ecclesie capitulum. Omnibus tam instantibus quam futuris duximus declarandum quia Hugo Jagud, in nostra presentia constitutus, domos suas ante portam claustri sitas nobis in perpetuum habendas donavit, et nos de eisdem domibus investivit. Nos vero, de benevolentia et misericordia nostra, domos illas eidem concessimus in vita sua quamdiu voluerit obtinendas. Postquam autem idem Hugo jamdictas domos [habitare] desierit, eas concanonico nostro Petro de Caprosia hoc modo concessimus obtinendas, quod nobis annis singulis X solidos persolvet, in anniversario supradicti Hugonis dividendos. Cum vero predictum Petrum viam universe carnis ingressum esse contigerit, quicquid ex domibus illis adquiri poterit in sepedicti Hugonis anniversario dividetur. Hoc autem fecimus, astante domino Henrico, episcopo nostro, et Johanne Imperatoris et Rainaldo de Sancto Johanne, qui tunc temporis prepositi erant Aurelianis. .