École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Décembre 1244

Gauthier d'Hunau vend à Sainte-Croix pour 11 livres parisis douze mines de terre et une maison à Hunau.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 329.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod constituti coram nobis Galterus de Unolio et Richeldis ejus uxor vendiderunt venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus precio undecim librarum parisiensium, de quibus coram nobis tenuerunt se pro pagatis, duodecim minas seminature terre et unam domum apud Unolium in dominium Sancte Crucis sitas, ut dicebant, fide data concedentes quod contra dictam venditionem per se vel per alios dotis nomine aut alia ratione non venirent in futurum, immo eam eisdem emptoribus ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime perpetuo garantient. Actum ad preces partium .