École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1217

Lebert, doyen de Sainte-Croix, décide que les curés de son doyenné pourront, au jour de leur décès, disposer des fruits de leurs vignes, ayant reçu leur première façon en temps opportun.

  • B Vidimus sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 440.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Lebertus, decanus Aurelianensis, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod, divine pietatis intuitu et quia etiam juri consonum videtur et consuetudini patrie generali consentaneum, presbiteris omnibus parrochialibus in decanatu Aurelianensi constitutis et eorum successoribus concessi in perpetuum quod, quandocumque ipsos decedere contigerit, vineis suis jam cum ligore et sarpa factis in prima factione, tempore tamen competenti de fructibus illarum possint testari et ordinare pro voluntate sua, nec liceat mihi vel successoribus meis manus extendere ad fructus earumdem vel etiam debladare dictas vineas contra ipsorum voluntatem, nisi tamen eas tradiderint aliis excolendas ad quotamcumque partem, vel nisi jam ecclesias resignaverint antequam fructus perceperint vinearum. Actum .