École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1186

Satisfaction imposée à Regnaud de Nevers pour dommages causés à une terre de Sainte-Croix.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 310.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego T[heobaldus] Dei patienta Nivernensis ecclesie minister humilis. Notum facimus omnibus ad quos littere iste pervenerint quod dominus R[ainaldus] de Niverno debet decano et capitulo Sancte Crucis Aurelianensis C libras et C et X s. giem[enses] in recompensationem dampnorum sibi illatorum in terra sua. Et quia consuetudinem erberiagii in terra Sancte Crucis que est ultra Ligerim apud Chauteium vel alibi dominus R[ainaldus] dicebat se habere, quod decanus et capitulum Aurelianense negabat, nichil de cetero in terra illa ipse vel heredes sui capient, donec predictas C libras et C et X sol. giem. Dominus R[ainaldus] vel heredes sui decano et capitulo reddiderint. Postquam vero pretaxatam pecuniam ipse vel heredes sui reddiderint decano et capitulo Aurelianensi, res erit in eo statu in quo erat XL diebus ante motam controversiam. Juravit etiam predictus R[ainaldus] quod terram memoratam et homines a suis et ab omnibus pro posse suo bona fide defenderet, quod si forte ipse vel sui in jamdicta terra aliquid forisfacerent in posterum, ad submonitionem ecclesie Aurelianensis infra XL dies hoc faceret emendari. Si vero guerra esset inter eum et comitem Nivernensem, et in terra Sancte Crucis que est inter Ligerim et Nivernum ipse vel sui malum facerent, ad ea emendanda sub ipso juramento non teneretur, sed decanus et ecclesia Aurelianensis dampna sibi illata sicut vellent et ubi deberent, requirerent. Si vero a predictis resiliret dominus R[ainaldus], nos de eo justiciam faceremus requisiti ab ecclesia Aurelianensi, quia nos dominus R[ainaldus] super hoc rogavit. In cujus rei memoriam et firmitatem, ad preces et mandatum domini R[ainaldi], presenti pagine sigillum nostrum fecimus apponi. Eamdem quoque justiciam de terra ipsius et heredibus faceremus. Actum .