École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Frascati, 18 novembre 1178

Alexandre III proteste contre les infractions commises par Regnaud de Graçay à l'accord conclu entre lui et Sainte-Croix, et presse l'archevêque de Bourges, ou le chapitre à son défaut, d'en exiger les réparations par tous les moyens, y compris l'excommunication.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Alexander episcopus, servis servorum Dei, venerabili fratri S[tephano] archiepiscopo et dilectis filiis capitulo Bituricensi salutem et apostolicani benedictionem. Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod R[ainaldus] de Craciaco pacem3 inter ipsum et dilectos filios nostros canonicos Aurelianensis ecclesie factam, et privilegio bone memorie predecessoris tui, frater archiepiscope, roboratam, quam idem R[ainaldus] prestito juramento tenere firmavit, presumpsit infringere et bona ejusdem ecclesie non veretur auferre. Quia vero ad nostrum spectat officium ea que perperara fiunt ad rectitudinis tramitem revocare, discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus predictum virum moneatis et districte compellatis ut prescriptam pacem, sicut juravit, et in privilegio prefati archiepiscopi continetur, inviolabiliter observet, et tam ipsum quam alios quos idem canonici vobis nominaverint, qui eis bona predicte ecclesie presumpserunt auferre, ad ablatorum restitutionem seu ad complementum justicie compellatis. Quod si memoratus R[ainaldus] pacem ipsam sicut juravit non tenuerit, et tam ipse quam ceteri a prefatis canonicis nominati vobis eis ablata non restituerint nec justicie plenitudinem coram vobis exhibuerint, ipsos usque ad dignam satisfactionem appellatione remoti vinculo excommunicationis astringalis. Si autem tu, frater archiepiscope, his interesse non poteris, vos, filii canonici, hec nichilominus exsequamini. Data Tusculani .


3 Ch. XVII.