École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1202

Accord entre Sainte-Croix d'Orléans et Saint-Père de Chartres au sujet de l'église de Nids : elle leur sera commune, et ils en nommeront à tour de rôle le curé.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Guido, divina miseratione Sancti Petri Carnotensis abbas et universitas fratrum ejusdem monasterii, omnibus presentibus pariter et futuris notum facimus quod cum inter nos, ex una parte, et capitulum Aurelianense, ex altera, super donatione ecclesie de Niz contentio verteretur, tandem hinc inde super eadem contentione amicabiliter composuimus ; donationem ejusdem ecclesie, communi utriusque partis asensu, nobis et ipsis communem esse de cetero concedentes. Verum, quia de institutione sacerdotis posset dissensio suboriri, hinc inde censuimus statuendum quod una vice in dicta ecclesia instituemus sacerdotem, et ipsi vice alia ibidem sacerdotem instituent, et semper in illa ecclesia per successiones temporum a nobis et ab ipsis instituetur presbiter hoc tenore. Cum autem ibidem presbiterum instituent, fidelitatem in ipsorum capitulo primum eis faciet et fidelitatem nostram facturus postmodum ad nos ab ipsis in nostrum capitulum, cum patentibus eorum litteris continentibus quod eum instituerint, transmittetur. Similiter et nos, cum instituerimus presbiterum, nostram nobis primam fidelitatem in nostro faciet capitulo, et pro ipsorum fidelitate sibi postmodum facienda ipsum ad eos in ipsorum capitulum remittemus, nostras patentes deferentem litteras quod ipsum instituerimus continentes. Quod ne possit processu temporis oblivione deleri aut in irritum duci, presentem paginam sigillorum nostrorum appositione partitoque cyrographo fecimus communiri. Actum .