École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Châtillon-sur-Loing, [1er août 1143 à 25 mars 1144]

Louis VII confirme la donation faite à Sainte-Croix par Thierry de Boissy de la terre de Sainte Croix de Boissy.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 69.
  • a Luchaire. Et. sur les actes de Louis VII, p. 370.
  • b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après b.

In nomine sancte ac individue Trinitatis. Ego Ludovicus, Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum. Notum facimus universis, quam presentibus tam futuris, Theodericum de Buxeio ecclesie Sancte Crucis Aurelianensis terram Sancte Crucis de Buxeio in helemosinam contulisse. Huic vero donationi prefate, precibus canonicorum ecclesie, quam de beneficio regalis munificentie fundatam ac dotatam esse cognoscimus, nostrum benigne prebuimus assensum, et nostre concessionis auctoritate firmantes, contra omnes nos statuimus defensorem. Quod ut perpetue stabilitatis oblineat munimenta, scripto commendari, sigilli nostri auctoritate muniri, nostrique nominis subterinscripto karactere corroborari precepimus.

Actum publice apud Castellionem , astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. S. Radulfi, Viromandorum comitis, dapiferi nostri. S. Mathei camerarii. S. Mathei constabularii. S. Willelmi buticularii.

Data per manum Cadurci cancellarii.