École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1199

Don au chapitre par l'abbé de Vierzon des oblations de l'église de Nouan.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 356.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Willelmus, abbas de Virsione, totusque conventus tam presentibus quam futuris notum fieri volumus quod venerabili amico nostro Johanni, Aurelianensi archidiacono, obtinere in perpetuum concedimus et ipsius successoribus omnes oblationes quas in altari de Noem capiebamus, quas ex dono Gimonis, quondam nostri redditi et apud nos sepulti, et ex dono Petri de Oliveto, fratris ejus, obtinebamus. Ut autem hec nostra concessio perpetuam sortiatur stabilitatem, præsens scriptum inde fieri et sigilli nostri munimine voluimus roborari. Actum .