École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Octobre 1219

Jean Papin, de Mardié, vend au chapitre, pour 26 livres parisis, la dîme de blé et de vin qu'il possède au lieu dit Val de Colmine.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Manasses, Dei gracia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod Johannes Papini de Marzeio, in nostra presentia constitutus, quicquid decime habebat apud locum qui dicitur vallis de Couloumine tam in blado quam in vino in parochia de Marzeio dilectis filiis L[eberto] decano et capitulo Aurelianensi pro viginti sex libris parisiensium se vendidisse recognovit. Hanc autem venditionem Agnes, uxor ejus, et Philippus, dicti J. Papini filius, coram nobis voluerunt et fide media concesserunt et tam ipsi quam prefatus J. Papini ejusdem decime venditionem per interpositionem fidei corporalis supradictis decano et capitulo bona fide promiserunt guarentire. Natalis vero Jocez et Amelina, uxor ejus, a quibus supradictus J. Papini tenebat eam in feodum et insuper Jocelinus de Mota, miles, et Aelidis uxor, a quibus dictus Natalis et uxor ejus eamdem similiter decimam in feodum tenebant, premisse decime venditionem laudaverunt et concesserunt, et quod eadem decimam sepedictis decano et capitulo guarentirent per fidem prestitam promiserunt. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras scribi fecimus et sigilli nostri munimine confirmari. Actum .