École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1245

Haton de Vilaumer vend au chapitre pour 70 sous parisis six mines de terre à la Provenchère.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod constituti coram nobis Hato de Vilaumer et Johanna ejus uxor vendiderunt decano et capitulo Aurelianensibus precio sexaginta et decem solidorum parisiensium, de quibus coram nobis tenuerunt se integre pro pagatis, sex minas seminature terre site apud Provencheriam, fide data concedentes quod contra dictam venditionem per se vel per alios dotis nomine aut alia racione in posterum non venirent, immo eam eisdem emptoribus ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garantient. Actum ad preces partium .