École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Orléans, [1089]

Philippe I accorde au chapitre de Sainte-Croix les droits de voirie, tôle et justice qu'il possédait sur les quatre arpents de vigne de Saint-Martin (Olivet).

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 58.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine Domini. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Notum fieri volumus fidelibus nostris quod Johannes, ecclesiæ sanctæ Aurelianensis episcopus, el Gosfridus ejusdem archidiaconus et subdecanus, cum ceteris canonicis, adiere sereni tatem nostram, deprecantes ut eis viariam nostram, quæ in vineis eorum videlicet quatuor aripennis plus minusve fuerat apud Domnum Martinum, et omnem justiciam nostram, et toltam concederemus. Terminatur autem ex una parte atrio ecclesiæ, altera fluvio Ligeritis, tertia via publica, quarta terra sancti Victoris. Intra has determinationes in præfatis vineis et terra eis viariam et omnem justiciam nostram et rectitudinem et toltam, quam ibi habebamus, pro Deo annuimus et concessimus, et ad faciendum inde quicquid disposuerint et voluerint licentiam donando concessimus, concedendo donavimus. Et ut hæc concessio et donatio nostra firma et inconcussa permaneat memoriale istud inde fieri et nostri nominis karactere et sygillo signari et corroborari præcepimus. Actum Aurelianis .. . Lancelino buticulario nostro, Gualone constabulario, dapifero Manasse.

Gislebertus cancellarius ad vicem Goisfridi archicancellarii, Parisiorum episcopi, relegendo subscripsi.