École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Juillet 1249

Jean de Saumery, chevalier, vend à Ste-Croix, pour 140 livres parisis, une terre arable avec eau et rivière à Villequoy.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Aurelianensis salutem in Domino. Noveritis quod in nostra constituti presencia Johannes de Saumeriaco, miles, et Philippa ejus uxor, quandam terram arabilem, aquam et rippariam quas habebant apud locum qui dicitur Villecoche, moventes, ut dicebant, ex bereditate ipsius militis, et quicquid ibidem habebant vendiderunt et in perpetuum penitus quitaverunt viris venerabilibus Manasse decano et capitulo Aurelianensi, precio sepcies viginti librarum parisiensium, de quibus se tenuerunt iidem miles et ejus uxor coram nobis pro pagatis in pecunia numerata, promittentes, etc... Item promiserunt, etc... Philippus vero et Beloria, liberi dictorum militis et ejus uxoris, dictam venditionem spontanei concedentes promiserunt per fidem in manu nostra prestitam quod contra eam per se vel per alium non venient aliqua ratione, nec venire in posterum aliquatenus attemptabunt. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie ad preces partium duximus roborandas. .