École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Janvier 1241

Décision arbitrale de l'évêque Guillaume et du doyen, accordant que l'abbé de St-Euverte, lorsqu'il sera semainier dans la cathédrale, percevra les anniversaires et le pain comme s'il était chanoine.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 271.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Guillelmus, divina permissione Aurelianensis episcopus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino. Noverint universi quod cum contentio esset inter dilectos filios abbatem et conventum Sancti Evurcii, ex una parte, et decanum et capitulum Aurelianenses, ex altera, super percipiendis anniversariis a dicto abbate in ecclesia eorumdem, dicte partes de bonorum virorum consilio in nos et dictum decanum haut et bas compromiserunt. Nos vero duo de consensu partium taliter ordinamus, videlicet quod idem abbas et ejus successores, quandocumque facient personaliter septimanam in ecclesia majori, ipsi percipient anniversaria et panem ex integro sicut unus canonicorum. Quod ut ratum et notum permaneat nos et dictus decanus presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas. Actum .