École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Anet, [2 avril-31 octobre] 1195

Philippe-Auguste confirme, après enquête, le droit de Sainte-Croix sur les hommes de corps du domaine du chapitre en Etampois.

  • B Bibl. nat. de France, Moreau 96: 203; du cartulaire de Sainte-Croix, fol. 203.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Manerius de Stampis et Hugo de Gravella et Ansellus de Buissiaco et Milo de Amorvilla per sacramentum suum testificati sunt, ex mandato nostro, quod homines in territorio Sancte Crucis Aurelianensis in Stampesio manentes sunt homines Sancte Crucis de corpore, singuli reddentes annuatim quatuor denarios de capite suo, exceptis quatuor, quorum duo manent apud Forestam, Philippus et Bernardus, et apud Mesnil Giraudi, item et in riparia de Ulmeto Basconis. Quia vero cognovimus, per sacramentum et testimonium predictorum militum, rei veritatem se ita habere, nolentes quod calumpnia deinceps aliqua oriatur super illis hominibus Sancte Crucis, volumus ut ecclesia habeat eos firmiter sicut homines suos de corpore sine contradictione, sine placito et sine campo et sine duello. Quod ut perpetuam et inconcussam obtineat stabilitatem, sigilli nostri authoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam precepimus confirmari. Actum Aneti . Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa.

Dapifero nullo.

S. Guidonis buticularii.

S. Mathei camerarii.

S. Droconis constabularii.

Data vacante cancellaria.