École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Juin 1232

Jean et Erembour, sa femme, rendent à Ste-Croix deux arpents et demi de pré à Mareau, pour 12 livres parisis.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 348.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Robertus, oficialis Aurelianensis, in Domino salutem. Noverint universi quod in nostra presencia constituti Johannes et Eremburgis uxor ejus recognoverunt se vendidisse decano et capitulo Sancte Crucis Aurelianensis duo arpenta et dimidium pratorum que habebant apud Marolium, ut dicebant, partim in censiva Sancti Benedicti et partim in censiva Stephani de Portu pro duo decim libris parisiensium, de quibus ipsi Johannes et uxor ejus se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis, fide prestita promittentes quod in dictis pratis per se vel per alios nichil decetero reclamabunt nec facient reclamari, immo dictam vendicionem predictis decano et capitulo ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garentient contra omnes. De qua etiam vendicione predictis decano et capitulo prout dictum est garentienda, Ebrardus Philipi et Gaufridus Barbarius pro dictis Johanne et uxore ejus plegii extiterunt. Preterea Odelina, mater dicte Eremburgis, dictam vendicionem volens et approbans fide media renunciavit omni juri quod in dictis pratis racione dotalicii seu etiam alia quacumque ex causa habere poterat aut debebat. In cujus rei memoriam ac testimonium presentes litteras ad requisicionem partium, salvo jure domini episcopi in omnia, fieri fecimus et sigillo Aurelianensis curie roborari. Actum .