École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 6 mars 1136 n. st.

Etienne, doyen de Sainte-Croix, menace d'excommunication quiconque créera désormais des précaires ou en fera transmission, et permet de donner les maisons du cloître « gratis vel cum servitio », en cas de vacance desdites maisons.

  • A Original. Arch. dép. du Loiret, G 377.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 4
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Stephanus, Sancte2 Crucis decanus, et tota ejusdem ecclesie congregatio, notum esse volumus omnibus tam presentibus quam futuris quod, omnium nostrum assensu, dispensatione et consilio, in capitulo nostro excommunicavimus omnes illos qui deinceps in ecclesia Sancte Crucis prestarias lacerent aut fieri concederent, aut illas que facte erant, illis dimittentibus qui eas tenent, alii persone darent ant concederent, quia in hoc magna prebendarum diminutio esse videbatur, preter de domibus ecclesie, quas licebit, eis decedentibus qui eas tenent, vel quocunque modo deserentibus, aliis personis canonicorum dare secundum ecclesie consuetudinem, hoc est gratis vel cum servitio. Hoc autem ut nulla memoria deleatur, sigilli nostri impressione et nominibus nostris subscriptis corroborari precepimus.

S. Stephani decani. S. Philippi precentoris. S. Stephani subdecani. S. Bartholomei capicerii. S. Algrini archidiaconi. S. Radulfi archidiaconi. S. Pagani archidiaconi. S. Hugonis magistri scolarum. S. Odonis archipresbyteri S. Petri archipresbyteri. S. Oelardi archipresbyteri. S. Fulconis presbyteri. S. Umberti presbyteri. S. Bucardi prepositi. S. Symonis prepositi. S. Galterii prepositi.

Actum in capitulo Sancte Crucis .


2 Les e sont cédillés.