École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Juin 1243

Vente au chapitre au prix de 100 livres parisis de quatre arpents de vigne à « Orz » par Manassé, doyen d'Orléans.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 277.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod in nostra presentia constitutus venerabilis vir M[anasses], decanus Aurelianensis, quatuor arpenta vinearum apud Orz sita, in censiva Gaufridi de Rua Nova, militis, que habuerat et emerat ab Auberto de Fossatis, vendidit et penitus in perpetuum quitavit venerabilibus viris capitulo Aurelianensi pro centum libris parisiensibus, de quibus se tenuit coram nobis integre pro pagato in pecunia numerata, renuncians omni exceptioni pecunie non numerate, promittens fideliter quod contra dictam venditionem per se seu per alium venire in posterum nullatenus attemptabit, immo dicta quatuor arpenta vinearum dicto capitulo et illis qui ab ipso capitulo causam habebunt dictas vineas possidendi ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garantiet contra omnes. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie fecimus sigillari. .