École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1208

Accord entre le prieur de Vannes et le curé d'Isdes au sujet des oblations des cinq grandes fêtes : le prieur aura 12 sous giennois par an.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 377.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Johanes, archidiaconus Sancte Crucis Aurelianensis, universis presentes litteras inspecturis notum fieri volumus quia contencio erat inter priorem de Vannis et presbiterum de Ida super oblationibus V festivitatum annalium in quibus prefatus prior quartam partem debebat habere. Sed ut contencio de cetero penitus sopiretur, prescripti prior et presbiter ita inter se composuerunt, scilicet quod prior pro illis oblacionibus predictarum festivitatum XII solidos giemenses singulis annis habebit in tribus terminis persolvendos : IIII solidos, IIII solidos, IIII solidos. Quod ut ratum permaneat presentem paginam sigilli nostri munimine decrevimus roborari. Actum .