École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Janvier 1247

Jean Audigeis vend au chapitre pour 10 livres parisis cinq arpents et demi de terre à la Provenchère.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 329.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod constituti coram nobis Johannes Audigeis et Hedeburgis ejus uxor vendiderunt venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus, precio decem librarum parisiensium, de quibus coram nobis tenuerunt se integre pro pagatis, quinque arpenta et dimidium terre site apud Pervencheriam (sic) in territorio Sancte Crucis Aurelianensis, fide data concedentes quod contra dictam venditionem per se vel per alios dotis aut dotalicii nomine aut alia aliqua ratione non venient in futurum, imo etiam eisdem emptoribus ad usus et consuetudines Aurelianenses contra omnes legitime garantirent. Hanc autem venditionem Reimbaudus, filius eorumdem Johannis et Hedeburgis, fide prestita voluit et laudavit, promittens fi le data se contra eam decetero non venturum. Datum ad preces partium .