École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Septembre 1201

Hugues, évêque d'Orléans, choisit les revenus de Bou et du Trépoy, laissant au chapitre pour l'anniversaire de son prédécesseur la jouissance de 20 livres sur les oboles de Pentecôte.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 385 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Hugo, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentem paginam videntibus salutem in Domino. Cum pie recordationis venerabilis pater ac domnus Henricus, Aurelianensis episcopus, in remedium anime sue ecclesie Aurelianensi XX libras parisiensium concessisset, annis singulis in anniversario suo distribuendas super illos redditus quos ab Odone, milite de Ruppe, et Petro, milite de Bullo, emerat apud Bullum, et super terras arabiles quas similiter emerat a majore Strepeti, ipsis viginti libras assignans ; suo tamen successori reliquit optionem quod, si mallet ipsos redditus apud Bullum, et predictas terras arabiles habere, eidem qui pro tempore succederet liceret episcopo XX libras supradictas Aurelianensi capilulo assignare. Nos itaque, qui memorato bone memorie H[enrico] episcopo, licet indigni, in ministerio pontificali successimus, sepedictos redditus apud Bullum et terras apud Strepetum arabiles habere preeligentes, Aurelianensi ecclesie XX libras in jamdicto anniversario distribuendas super denarios obolorum qui solvuntur assignavimus, sine contradictione et dilatione annuatim a capitulo recipiendas. Quod ut perpetua stabilitate perseveret, presens scriptum nostri fecimus sigilli munimine roborari. Actum .