École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1207

Echange de la foresterie des bois de Planquine, abandonnée par Etienne Huret et sa femme au chapitre, qui lui donne ses vignes du lieu dit « Lepus », où il sera sergent de Sainte-Croix, tout en restant serf : il paiera seulement 18 deniers de cens par an, et pourra vendre ces vignes, le chapitre ayant la préférence.

  • A Original. Arch. dép. Loiret G ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis imperpetuum. Noverit universitas vestra quod Stephanus Huret et uxor ipsius, in nostra presencia constituti, forestariam nemoris capituli Sancte Crucis, quod Planquenia muncupatur, ipsi capitulo penitus quitaverunt, eam nobis audientibus et videntibus resignantes. Idem autem capitulum vineas suas, sitas ad locum qui Lepus dicitur, eis et eorum heredibus in excanbium ejusdem forestarie contulit perpetuo possidendas, eodem Stephano in pristina servitute capituli remanente, nullum tamen capitulo capitagium vel consuetudinem aliam soluturo, set decem et octo denarios census pro vineis, annis singulis, reddituro. Adjunctum est etiam quod cum pro forestaria noscatur capituli serviens extitisse, erit pro vineis ejusdem serviens, dum vineas possidebit. Concessit autem ei capitulum ut de vendendis vineis liberam, si voluerit, habeat facultatem, eas tamen alii quam capitulo nullatenus venditurus, dum ipsas justo precio quod alius inde obtulerit capitulum voluerit comparare. Hoc igitur excambium ipse Stephanus et uxor sua se firmiter servaturos, fide corporaliter prestita, promiserunt, nichil penitus in prefata forestaria de cetero petituri. Quod in nostra factum presencia ut notum et stabile perseveret, presentem paginam litteris annotatam ad petitionem partium sigilli nostri testimonio fecimus communiri. Actum .