École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1179

Henri, archidiacre d'Orléans, confirme la donation de l'église de Chilleurs.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 321 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Henricus, Remensis thesaurarius et Aurelianensis archidiaconus, universis ad quos presentes littere devenerint, notum fieri volo quod donationem ecclesie de Chilleriis, dilectissimis consanguineis et amicis meis Hugoni decano et Manasse capicerio Aurelianensis ecclesie factam, libenter et liberaliter concessi, et in ea libertate in qua eam Manasses Aurelianensis episcopus et predecessor meus Herbertus archidiaconus eis possidendam concesserunt, sicut in autentico eorum scripto continetur. Ego quoque, amore eorum et precibus inductus, ut eam pacifice et inconcusse quamdiu vixerint possideant volui, concessi et approbavi, et concessionem meam sigilli mei karactere roboravi. Actum .