École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Mai 1230

Jacquelin Chanteau vend pour 12 livres parisis au chapitre une maison sise à Etampes près la maison de Sainte-Croix d'Orléans.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 350.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

[Universis] presentes litteras inspecturis, Guillelmus, decanus Stampensis, in Domino salutem. Notum facimus quod Jaquelinus Chanteau, de assensu et voluntate Ysabellis, uxoris sue, vendidit pro duodecim libris parisiensium suis quitis decano et capitulo Aurelianensibus quandam domum sitam apud Stamp[as], in censiva Ancelli de Papilione, juxta domum que vocatur domus Sancte Crucis Aurelianensis. Memorata vero Ysabellis fiduciavit quod in dicta domo jure dotalicii vel aliquo alio jure nichil de cetero reclamabit. Ancellus siquidem de Papilione, dominus censive, et Maria, uxor ejus, venditionem istam voluerunt et laudaverunt et fide media quitaverunt et concesserunt dictis decano et capitulo domum memoratam cum omni libertate quam habebat in perpetuum libere possidendam ad sex denarios censuales annuatim solvendos, jure tamen censuali sibi et eorum heredibus reservato. Guillelmus vero de Vauceleis, retrodominus dicte censive, hec omnia fide media voluit et laudavit. In cujus rei testimonium ad parcium instantiam presentes litteras fecimus sigilli nostri impressione communiri. .