École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1155

Composition entre le chapitre et Herbert Le Vallet, par laquelle ce dernier abandonne au chapitre, pour y bâtir une villa, ses droits sur une partie de forêt située entre le Bois Herpin et Puiselet, et son oubliage sur Ormoy, « Musnetum » et Ezerville, moyennant 40 sous de rente.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Pulcherrime consuetudinis usus apud nos inolevit ut pactiones quas cum aliquibus facimus scripto et memorie commendemus, quatinus quod fragili perire poterat in memoria, vivaci conservaretur in littera. Ideo ego Johannes, Sancte Crucis decanus, tolusque ejusdem ecclesie conventus presenti pagina notum fieri volumus tam presentibus quam futuris contencionem quandam diu fuisse inter Herbertum Vasletum et nos de parte nemoris quod situm est inter Nemus Arpini et Puteolum, quam partem idem Herbertus et predecessores sui diu a nobis censualem habuerant, de quibusdam quoque exactionibus quas ipse reclamabat tam in nemore quam in minimis fructibus sive terra, causa grierie et causa advocationis. Sed quia ecclesie nostre utile videbatur in nemore pretaxato novam villam1 editicare, ne ipse aut heredes sui aliquid in ea reclamare possent composicionem cum eo ordinavimus talem quod ipse quicquid censuale sive consuetudinarium in nemore sive in terra reclamabat, quietum et liberum nobis dimisit. Legitime quoque nobis in communi capitulo pepigit et per manum regiam se scrvaturum concessit quod si aliquis de hospitibus suis, sive de servis sive de liberis, aliquid in terra vel in nemore reclamaverit, nullo modo eum contra nos manutenebit ni quandiu rationi et juditio nostro adquiescere voluerint, neque aliquam servorum suorum pest eorum decessum in terra vel in nemore requiret successionem. Quasdam vero consuetudines, que vulgo oblite vocantur, quas prenominatus Herbertus et predecessores sui feodales a decano Sancte Crucis ab antiquo tenuerant in villis que Hurmetum, Musnetum, Aerisvilla vocantur, absque heredum suorum reclamatione et calumpnia nobis omnino quietas dimisit et totum feodum istum in manu decani refutavit tali tenore, uti singulis annis de censu Sancte Crucis majori, sibi aut certo nuncio suo quem mittere debet, quadraginta solidos redditus, quos ipse tenebit feodales a decano, sicut tenebat prefatas debitas, et sicuti de alio feodo totam justiciam decano exhibet. Si vero per negligentiam majoris contigerit quod, statuto termino, quadraginta solidos non babuerit de proprio Sancte Crucis capiat et usque ad nodes recredat et deinceps capitale suum corn lege plane accipiat, nisi contigerit majorem prefatos nummos retinuisse jussu decani per defectum justicie. Actum in capitulo Sancte Crucis publice, auno  ; astantibu et annuentibus hoc in fato capitulo Johanne decano, Girardo cantore, Zacharia subdecano, Radulfo capicerio. Testes etiam adluerunt ex parte nostra : Hugo de Ruppibus miles, Rainaldus de Suncta Columba, Johannes de Resta, Gofridus de Saram ; ex parte Herberti Vasleti : Guillelmus fitius Lisiardi, Menerius, Guillelmus, Godefridus major, Gofridus Corrasse, Girelmus et Johannes, Bartholomeus, Rotbertus de Cathena, Girelmus et Guillelmus famuli, Nicholaus de Nemore Harpini.


1 Sans doute la Forêt Sainte-Croix, qui est mentionnée dès 1194 (Ch. CXIII).