École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1154

Composition entre le chapitre de Sainte-Croix et Régnaud de Graçay au sujet des coutumes de Maray.1

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 94.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Petrus2, per Dei misericordiam Bituricensis ecclesiæ archiepiscopus, notum fieri volo tam præsentibus quam futuris, quod cum inter canonicos Sanctæ Crucis Aurelianensis et Rainaudum de Craciaco contentio diu esset agitata pro consuetudinibus quas ipse Raimundus requirebat in terra Sanctæ Crucis de Maziaco, tandem utrique venerunta ante præsentiam nostram, et compositionem pacis, quæ utrique parti placebat, recitaverunt coram nobis in hunc modum. Scilicet quod Rainaudus et successores sui liabeant in terra Sanctæ Crucis quinque consuetudines tantum, sicut determinatæ sunt iu hac quartab, et his contenti nichil amplius exigant. Habebunt consuetudinemc vini, ita ut pro modio vini reddantur de cem et VIII sextarii tantum et denarius unus, et non cogantur homines Sanctæ Crucis deportare ad alia loca, vel vasa sua commendared. Altera consuetudo est, quod per erunt homines Sanctæ Crucis in fossatis, vel in reparatione munitionise castelli Craciacensis, nec ad alium locum deducentur, nec in alio tempore consuetudinem illam cogentur exsolvere, nec unquam redimere. Tertia consuetudo est quod dominus Craciacensis habebit piscationem aquarum [Sanctæ] Crucisf omni sexta fera feria, nisi tunc quando aliquis de canonicis Sanctæ Crucis in terra illa aderit. Quarta consuetudo est, quod de porcis qui jacuerintg in terra Sanctæ Crucis et currerinth per nemora Sanctæ Crucis et per nemora ipsius Rainaudi sine occasione, habebit medietatem pasmagiii ; ita quod serviens Sanctæ Crucis recipiet illosj in domo Sanctæ Crucis, præsente serviente suo, cui medietas persolvetur. Quinta consuetudo est, quod de ovibus habebit pascarium, ita quod canonici nichil ibi accipient. Dek agnis tamen anniculis nichil persolvetur. Concessit in præsentia nostra idem Rainaldus, et sacramento firmavit, quod his consuetudinibus contentus manebit, nec alias exactiones requiret, nec aliquas violencias inferet, nec in terra, nec in nemoribus, nec in aquis, nec in pratis, nec homines Sanctæ Crucis justiciabit, sed justitia totius terræ erit ecclesiæ sanctæ Crucis. Postulavit etiam a nobis ut scripto contirmaremus, et si ipse violator extiterit sentenciam super eum imponamus, nisi post monitionem capituli Sanctæ Crucis et nostram infra XL dies emendaverit. Insuper etiam ducentas libras, quas habuerat de rebus eoruml cogatur exsolvere. De matrimoniis etiam facta est mentio coram nobis. Dicebat enim Rainaldus, quod si homo suus duceret feminam Sanctœ Crucis, ita quod per servientes utriusque partis nulla inde facta esset conventio, et femina et fructus ejus sibi adquireretur per virum. E converso, si homo Sanctæ Crucis duceret feminam Rainaudi, nulla similiter præcedente conventione, et femina et fructus ejus adquireretur Sanctæ Cruci per virum. Hoc autem solum indiscussum remansit. Cetera sicut superius exposita sunt ab utrisque concessa et in perpetuum conservanda, petitione utrorumque præsentis scripti testimonio et sigilli nostri impressione firmavimus. Huic autem rei affuerunt magister Hubertus archidiaconus, Wilelmus Borbonensis archidiaconus, Constantinus decanus Mediimonasterii, magister Radulfus cancellarius, Radulfus Casalis-Benedicti et Rainaudus Sancti Sulpitii abbates, Letoldus præpositus Sanctæ Crucis, Wilelmus Malagramina, et Adam Brouins ejusdem ecclesiæ canonici, Aubertus de Castro Nantonis diaconus, Brictius Pitverensis clericus, Gimo dominus Maduni, Girvis de Maciaco, Stephanus Turmellus, Ebrardus de Salis, Rainaudus Lancelmi, Aalardus, Gislebertus Marchegais, Radulfus de Fonte, Stephanus de Cureia, Gaufridus Rabachet. Actum Bituricis


1 Cf. ch. XXX et L.
2 Les leçons données en note sont prises de la transcription insérée en la charte suivante (XVIII).
a convenerunt.
b carta.
c ines.
d commodare.
e num.
f Sanctæ Crucis.
g runt
h cucurrerint.
i pasnagii.
j illud.
k pro.
l illorum.