École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Ingrannes, [1er août 1139 à 6 avril 1140]

Louis VII confirme l'affranchissement de taille accordé par son père aux terres du chapitre sises à Fontaines et Ormoy en Etampois.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 67.
  • C Bibl. nat. de France, Moreau 57, fol. 237, d'après un cartulaire de Sainte-Croix, fol. 211.
  • a Luchaire. Et. sur les actes de Louis VII, p. 357.
  • b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après b.

In nomine Domini. Ego Ludovicus, gratia Dei rex Francorum et dux Aquitanorum. Notum fieri volumus universis, tam futuris quam presentibus, quod dominus predecessor noster bone memorie Ludovicus, in terra Sancte Crucis, que est in territorio Stampensi, scilicet apud Funtanas et apud Ulmetum, et in tota terra que ibi appendet, se nullam talliam et exactionem debere facere recognovit, et eandem terram ab omni tallia et exactione sua liberam et quietam in perpetuum esse dimisit et concessit. Nos quoque, pro remedio anime ipsius, et pro regni nostri stabilitate, et pro veneratione gloriosissime ecclesie Sancte Crucis, predictam terram cum omnibus appendiciis suis ab omni tallia et exactione liberam et quietam in perpetuum esse concessimus et eternaliter confirmavimus. Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimentum, scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate, et nominis nostri caractere subterfirmavimus.

Actum publice apud Ingranniam , astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. S. Radulfi, Viromandorum comitis et dapiferi nostri. S. Willelmi buticularii. S. Mathei constabularii. S. Mathei camerarii.

Data per manum Algrini cancellarii.