École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Septembre 1248

Composition entre le chapitre et la reine, représentant le roi, au sujet d'une ccupe de mille arpents de bois vendue mille livres parisis au roi dans les bois de Traînou, qui n'était pas débarrassée au terme fixé.

  • A Original sur parchemin. Arch. nat., J 170: 16.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis Manasses decanus totumque capitulum Aurelianense, salutem in Domino. Noverint universi quod cum nos vendidissemus excellentissimo domino nostro Ludovico, Dei gracia regi Francorum illustri, mille arpenta nemoris super terram de nemoribus nostris de Trigano precio mille librarum parisiensium, et dictum nemus debuisset totum deliberari infra decem annos, prout in litteris domini regis plenius continetur ; quia dictum nemus non erat deliberatum infra dictum terminum ad hoc prefixum, nos petebamus totum nemus quod remanebat adhuc deliberandum tam sectum quam secandum et dicebamus nostrum esse, domina regina pro rege non consentiente. Tandem inter dominam reginam et nos ita compositum est et ordinatum quod venditio facta stabit, prorogato termino deliberandi nemus residuum usque ad duos annos, infra quem terminum totum nemus debet deliberari, et nos habebimus trecentas libras parisiensium et fiet nobis pagamentum sequentibus terminis Parisius apud Templum, videlicet centum libras, centum libras, residuas centum libras. .