École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [Av. le 1er octobre] 1176

Manassé, évêque d'Orléans, ayant donné l'église de Chilleurs à la maison de la Gervaise, possession du chapitre, décide que cette église ne pourra appartenir qu'à ceux qui tiendront du chapitre ladite maison.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 321.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Licet universorum fidelium devotio ecclesie commodis incessanter eterne remunerationis intuitu invigilare debeat, id tamen sollicitudini eorum specialius incumbit qui ecclesiasticis honoribus promoventur et ampliora ecclesie percipientes stipendia ab uberibus ejus benignius confoventur. Hac igitur consideratione inductus, ego M[anasses] Dei gratia Aurelianensis episcopus, tam futuris quam presentibus notum fieri desideramus quod ecclesiam de Chilleriis, quam de manu laica cum summa difficultate tandem Deo juvante retraximus, quam etiam Alexander, Sacrosante Romane Ecclesie summus et universalis pontifex, benigne nobis habendam concessit litterisque suis inde nobis indultis actoritate apostolica confirmavit,1 capitulo sancte Crucis pia dispensatione in perpetuum possidendam donavimus, et per predictas domni pape litteras capitulum [in]vestivimus. Nos enim eam domui quam apud Gervasiam Johannes bone memorie Sancte Crucis decanus edificavit, pro cujus edificatione et justicie conservatione sanguinem ejus in terris effusum credimus, totique terre quam capitulum inibi possidere dinoscitur, perutilem et maxime necessariam attendentes, pro remedio anime nostre et Stephani de Gallanda, et pretaxati Johannis decani, ad preces universitatis capituli carissimis nepotibus nostris Hugon Sancte Crucis decano, et Manasse ejusdem ecclesie capicerio, qui prefatam terram de Gervasia sub annua pensione in vita sua possidebant, ipsis quamdiu vixerint vel alteri eorum si alter decesserit habendam concessimus ita quod singulis annis, post obitum archipresbiteri qui eam tenet, XX solidos Aurelianensis monete capitulo in anniversario die matris sue et tres libras cere in nobis reddant. Statuimus et ut ipsis decedentibus memoratam ecclesiam non liceat alicui possidere nisi eis tantum qui domum Gervasie a capitulo tenebunt, et ipsi vel prenominatam vel aliam pro voluntate capituli pensionem de ecclesia annuatim capitulo persolvent. Quod ne valeat dissensione turbari, vel oblivione deleri, sigilli nostri munimine firmavimus, omnes illos anathemathis vinculo innodantes qui huic nostre donationi vel constitutioni ausu temerario contraire presumpserint. Actum publice .


1 Voici la bulle qui confirme à l'évêque d'Orléans la possession de l'église de Chilleurs : — Ferentino, 11 (5 des ides) juillet [1175]. — « Alexander episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri M[anasse] Aurelianensi episcopo, salutem el apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota que a rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam de Chilleriis, quam de manu laica nosceris eripuisse, sicut eam rationabiliter possides, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Ferentini, V idus julii. « — (Arch. du Loiret, G. 321. Orig. parch.).