École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Septembre 1243

Vente au chapitre pour 4 livres parisis de 4 mines de terre à Hunau1.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 329.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod constituti coram nobis Johannes, gener defuncti Raginaldi Bordier, et Sebilla ejus uxor, Stephanus Lormerius, Johanna, ejus uxor, et Maria, relicta Raginaldi Bertheri, soror dicti Stephani, vendiderunt penitus et in perpetuum quitaverunt quatuor minatas seminature terre ad mensuram Aurelianensem quam se habere dicebant apud Unolium in censiva Sancte Crucis Aurelianensis sitas, pro quatuor libris parisiensium, de quibus se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis, viris venerabilibus decano et capitulo Aurelianensibus ; et promiserunt dicti Johannes et Sebilla ejus uxor et dicti Stephanus et Johanna ipsius uxor et dicta Maria per fidem in manu nostra prestitam super hoc corporalem quod contra venditionem et quitationem istam decetero, dotalicii nomine seu etiam qualibet alia ratione, per se vel alium venire nullatenus attemptabunt, immo dictam terram dictis decano et capitulo seu etiam ab ipsis causam habentibus dicta fide ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garantient contra omnes. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie fecimus sigillari. Actum .


1 Paroisse de Gidy (Loiret).