Raoul d'Issoudun renonce à ses droits sur Poisieux en échange d'un cens de 20 sous que lui paiera le chapitre et accorde à ce dernier l'autorisation de transférer et reconstruire le bourg ruiné par les guerres.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 72.
 - C Bib. nat. de France, Moreau, t. 64: 181; d'après le cartulaire, fol. 247 vº.
 
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
 
                Sanctorum patrum auctoritatibus ammonemur, uti Deum pre omnibus diligamus, atque
                  ejus fideles in hac transitoria vita amore ipsius honoremus, et de rebus et
                  possessionibus nostris eisdem caritative largiamur.
                Dicit enim auctoritas, quod multum valet deprecatio justi assidua, et alibi :
                  Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.
                Ideo ego Radulfus Isoldunensis notum fieri volo tam futuris
                  quam instantibus quia postulaverunt me domnus Manasses, Aurelianensis ecclesie
                    venerabilis episcopus, domnus quoque Symon decanus,
                  totusque ejusdem ecclesie conventus, uti quandam villam que dicitur
                    Puteolus, quæ sita est in castellania
                    Isoudunensi, atque guerrarum mearum occasionibus et
                  predecessorum meorum ad maximam vastitatem redacta erat, ab omnibus
                  consuetudinibus quas ego vel antecessores mei ibi juste aut injuste habueramus, ob
                  remedium anime mee et parentum meorum immunem et absolutam absque aliqua
                  reclamatione redderem, et pro omnibus consuetudinibus illis quas in
                  prefata villa habebam, canonici Aurelianenses
                  XX solidos Isoudunensis monete in


