École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Etampes, 1225

Robert de Val Saint-Germain vend au chapitre tout ce qu'il possède en la paroisse d'Aulnay, sauf le fief.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Willermus, cantor Beate Marie, et Petrus, decanus Sancte Crucis Stampens[ium], omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod Robertus miles de Valle Sancti Germani et Amelina, uxor ejus, in nostra presencia constituti, fide corporali prestita viris venerabilibus decano et capitulo Aurelianensibus quidquid in parrochia Alneti posidebant situm in decima vel terra et herbernagio, uno tamen excepto feodo, vendiderunt. Hanc igitur vendicionem laudaverunt duo filii eorumdem Johannes et Ferricus et tres filie Fleticia, Margarita et Maria cum maritis earumdem, fide similiter prestita promittentes quod hujusmodi vendicionem per se vel per alios non facerent infirmari. Actum apud Stampas .