École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1207

Isabeau, femme de Jean d'Alonne, abandonne à Sainte-Croix la menue dîme et les oblations de l'église de Nouan, longtemps disputées.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 355.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Archambaudus dictus abbas de Oliveto, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Ad universitatis vestre noticiam volumus devenire quod, ad preces dilecti nostri Johannis, archidiaconi Aurelianensis, coram ipso venimus apud Noem, ubi domina Isabel, uxor Johannis de Alona, in nostra constituta presentia, quitavit eidem archidiacono et ecclesie Sancte Crucis Aurelianensis in perpetuum minutam decimam de parrochia de Noem et oblationes ejusdem ecclesie et ejusdem ville, super quibus diu versata fuerat contentio inter dictum archidiaconum et J. de Alona, virum ejus. Fide etiam mediate et corporaliter prestita in manu sepedicti archidiaconi, firmavit quod numquam ipsa vel alius per eam aut pro ea in predicta decima seu oblationibus aliquid reclamaret. In cujus rei testimonium et memoriam tam ad dicti archidiaconi quam dicte domine petitionem presentem paginam scribi et sigilli nostri fecimus muniri .