École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Latran, 17 (Ides) mars 1218

Honorius III accorde au chapitre de Sainte-Croix les dîmes des novales des terres et bois qu'il possédait avant le concile général1.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 168 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus grato concurrentes assensu, decimas novalium de terris et nemoribus vestris propriis, que habuistis ante concilium generale, prout redigentur imposterum ad culturam, vobis de speciali gratia indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani .


1 Quatrième Concile de Latran (1215).