École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1187

Regnaud de Nevers se reconnaît débiteur envers le chapitre pour dégâts commis sur une terre de Sainte-Croix1.

  • A Original sur parchemin. Arch. dep.du Loiret, G 316
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Rainaldus de Niverno notum fieri volo omnibus ad quos littere iste pervenerint quod debeo decano et ecclesie Aurelianensi C libras et CX sol. giemenses pro damnis in terra sua sibi illatis. Et quia consuetudinem erbergagii in terra Sancte Crucis que est ultra Ligerim ex parte Cufi, scilicet apud Chauteium vel alibi me habere dicebam quod decanus et capitulum negabant, donec C libras et CX solidos giemenses ego vel heredes mei ecclesie et decano reddiderimus nichil in terra illa nec ego nec heredes mei capiemus. Postquam vero pretaxatam pecuniam ego vel heredes mei ecclesie vel decano reddiderimus, res erit in eo statu in quo erat XLª diebus ante motam controversiam. Juravi eciam quod predictam terram et homines et a meis et ab omnibus bona fide pro posse meo defendam. Verum si mei vel ego in terra illa aliquid forisfacerimus, ad submonitionem ecclesie Aurelianensis infra XL dies hoc faciam emendari. Rogavi etiam dominum Nivernensem, ut si forte contra tenorem hujus scripti agerem vel heredes mei, tam in me quam in terram meam et heredes meos ad submonicionem ecclesie Aurelianensis excommunicationis sentenciam promulgaret. Et ut hoc ratum et inconcussum perseveret huic carte sigillum nostrum impressimus. Actum est hoc .


1 Cf. Ch. CI.