École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Mars 1244

Manassé de Pomiers vend au chapitre pour 20 livres parisis la dîme qu'il possède sur la moitié d'une charruée de terre à Pomiers.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 329.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod Manasses de Pomes, miles, et Adeta ejus uxor in nostra presentia constituti totam decimam suam quam habebant in medietate cujusdam quarruce terre site apud Pomes1 in parrochia de Gidiaco pro viginti libris parisiensium, de quibus se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis in pecunia numerata, viris venerabilibus et discretis decano et capitulo Aurelianensibus vendiderunt et concesserunt, sibi et eorumdem successoribus in perpetuum pacifice possidendam et percipiendam, fide in manu nostra super hoc prestita promittentes quod in dicta tota decima jure dotalicii seu alio quocumque jure per se vel per alios, etc... Mauricius vero et Robertus, liberi dictorum Manasse et ejus uxoris, dictam vendicionem coram nobis voluerunt, laudaverunt et concesserunt per fidem suam in manu nostra super hoc prestitam, promittentes quod contra dictam venditionem per se vel per alios venire in posterum nullatenus acceptabunt nec in dicta decima nichil de cetero reclamabunt. Odo vero de Pomes, armiger, qui dicebat se esse primum dominum feodi dicte terre, et Gazo armiger de Pomes, qui se dicebat esse secundum dominum feodi dicte terre, et Raginaldus Pocart, miles, qui se dicebat esse tercium dominum feodi dicte terre, dictam venditionem voluerunt, laudaverunt et concesserunt, et dictum feodum quantum pertinet ad dictam decimam admortificaverunt et eamdem admortificationem promiserunt per fidem suam super hoc specialiter in manu nostra prestitam se in perpetuum observaturos et garantituros. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad requisitionem partium sigillo Aurelianensis curie fecimus sigillari. .


1 Pomiers.